Encontrados 1196 resultados para: Sin
nonne duo passeres asse veneunt et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro (Evangelium secundum Matthaeum 10, 29)
aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt (Evangelium secundum Matthaeum 12, 5)
qui autem est seminatus in spinis hic est qui verbum audit et sollicitudo sæculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum et sine fructu efficitur (Evangelium secundum Matthaeum 13, 22)
sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore messis dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad conburendum triticum autem congregate in horreum meum (Evangelium secundum Matthaeum 13, 30)
aliam parabolam proposuit eis dicens simile est regnum cælorum grano sinapis quod accipiens homo seminavit in agro suo (Evangelium secundum Matthaeum 13, 31)
hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas et sine parabolis non loquebatur eis (Evangelium secundum Matthaeum 13, 34)
et scandalizabantur in eo Jesus autem dixit eis non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua (Evangelium secundum Matthaeum 13, 57)
sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata hominum (Evangelium secundum Matthaeum 15, 9)
sinite illos cæci sunt duces cæcorum cæcus autem si cæco ducatum præstet ambo in foveam cadunt (Evangelium secundum Matthaeum 15, 14)
at ille dixit adhuc et vos sine intellectu estis (Evangelium secundum Matthaeum 15, 16)
dicit illis propter incredulitatem vestram amen quippe dico vobis si habueritis fidem sicut granum sinapis dicetis monti huic transi hinc et transibit et nihil inpossibile erit vobis (Evangelium secundum Matthaeum 17, 19)
qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus et demergatur in profundum maris (Evangelium secundum Matthaeum 18, 6)