Mosaico decorativo

Encontrados 320 resultados para: Saul

  • erat autem ibi vir de servis Saul in die illa intus in tabernaculo Domini et nomen ejus Dœc Idumeus potentissimus pastorum Saul (Liber I Samuelis 21, 7)

  • surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul et venit ad Achis regem Geth (Liber I Samuelis 21, 10)

  • dixeruntque ei servi Achis numquid non iste est David rex terræ nonne huic cantabant per choros dicentes percussit Saul mille et David decem milia (Liber I Samuelis 21, 11)

  • et audivit Saul quod apparuisset David et viri qui erant cum eo Saul autem cum maneret in Gabaa et esset in nemore quod est in Rama hastam manu tenens cunctique socii ejus circumstarent eum (Liber I Samuelis 22, 6)

  • respondens autem Dœc Idumeus qui adsistebat et erat primus inter servos Saul vidi inquit filium Isai in Nobe apud Ahimelech filium Achitob (Liber I Samuelis 22, 9)

  • et ait Saul audi fili Achitob qui respondit præsto sum domine (Liber I Samuelis 22, 12)

  • dixitque ad eum Saul quare coniurastis adversum me tu et filius Isai et dedisti ei panes et gladium et consuluisti pro eo Deum ut consurgeret adversum me insidiator usque hodie permanens (Liber I Samuelis 22, 13)

  • et adnuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini (Liber I Samuelis 22, 21)

  • et ait David ad Abiathar sciebam in die illa quod cum ibi esset Dœc Idumeus procul dubio adnuntiaret Saul ego sum reus omnium animarum patris tui (Liber I Samuelis 22, 22)

  • nuntiatum est autem Saul quod venisset David in Ceila et ait Saul tradidit eum Deus in manus meas conclususque est introgressus urbem in qua portæ et seræ (Liber I Samuelis 23, 7)

  • et præcepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in Ceila et obsideret David et viros ejus (Liber I Samuelis 23, 8)

  • quod cum rescisset David quia præpararet ei Saul clam malum dixit ad Abiathar sacerdotem adplica ephod (Liber I Samuelis 23, 9)


“De que vale perder-se em vãos temores?” São Padre Pio de Pietrelcina