Encontrados 1154 resultados para: Saul And David
filii Thola Ozi et Raphaja et Jerihel et Jemai et Jebsem et Samuhel principes per domos cognationum suarum de stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David viginti duo milia sescenti (Liber I Paralipomenon 7, 2)
Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul porro Saul genuit Jonathan et Melchisuæ et Abinadab et Esbaal (Liber I Paralipomenon 8, 33)
omnes hii electi in ostiarios per portas ducenti duodecim et descripti in villis propriis quos constituerunt David et Samuhel videns in fide sua (Liber I Paralipomenon 9, 22)
Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul et Saul genuit Jonathan et Melchisuæ et Abinadab et Esbaal (Liber I Paralipomenon 9, 39)
cumque adpropinquassent Philisthei persequentes Saul et filios ejus percusserunt Jonathan et Abinadab et Melchisuæ filios Saul (Liber I Paralipomenon 10, 2)
et adgravatum est prœlium contra Saul inveneruntque eum sagittarii et vulneraverunt jaculis (Liber I Paralipomenon 10, 3)
et dixit Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et interfice me ne forte veniant incircumcisi isti et inludant mihi noluit autem armiger ejus hoc facere timore perterritus arripuit igitur Saul ensem et inruit in eum (Liber I Paralipomenon 10, 4)
quod cum vidisset armiger ejus videlicet mortuum esse Saul inruit etiam ipse in gladium suum et mortuus est (Liber I Paralipomenon 10, 5)
interiit ergo Saul et tres filii ejus et omnis domus illius pariter concidit (Liber I Paralipomenon 10, 6)
quod cum vidissent viri Israël qui habitabant in campestribus fugerunt et Saul ac filiis ejus mortuis dereliquerunt urbes suas et huc illucque dispersi sunt veneruntque Philisthim et habitaverunt in eis (Liber I Paralipomenon 10, 7)
die igitur altero detrahentes Philisthim spolia cæsorum invenerunt Saul et filios ejus jacentes in monte Gelbœ (Liber I Paralipomenon 10, 8)
hoc cum audissent viri Jabesgalaad omnia scilicet quæ Philisthim fecerunt super Saul (Liber I Paralipomenon 10, 11)