Encontrados 1432 resultados para: Rex
surrexit itaque de nocte David ipse et viri ejus ut proficiscerentur mane et reverterentur ad terram Philisthim Philisthim autem ascenderunt in Jezraël (Liber I Samuelis 29, 11)
surrexerunt omnes viri fortissimi et ambulaverunt tota nocte et tulerunt cadaver Saul et cadavera filiorum ejus de muro Bethsan veneruntque Jabes et conbuserunt ea ibi (Liber I Samuelis 31, 12)
surrexerunt ergo et transierunt numero duodecim de Beniamin ex parte Hisboseth filii Saul et duodecim de pueris David (Liber II Samuelis 2, 15)
dixit autem David ad Joab et ad omnem populum qui erat cum eo scindite vestimenta vestra et accingimini saccis et plangite ante exequias Abner porro rex David sequebatur feretrum (Liber II Samuelis 3, 31)
cumque sepelissent Abner in Hebron levavit rex vocem suam et flevit super tumulum Abner flevit autem et omnis populus (Liber II Samuelis 3, 32)
plangensque rex Abner ait nequaquam ut mori solent ignavi mortuus est Abner (Liber II Samuelis 3, 33)
omnisque populus audivit et placuerunt eis cuncta quæ fecit rex in conspectu totius populi (Liber II Samuelis 3, 36)
dixit quoque rex ad servos suos num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israël (Liber II Samuelis 3, 38)
ego autem adhuc delicatus et unctus rex porro viri isti filii Sarviæ duri mihi sunt retribuat Dominus facienti malum juxta malitiam suam (Liber II Samuelis 3, 39)
sed et heri et nudius tertius cum esset Saul rex super nos tu eras educens et reducens Israël dixit autem Dominus ad te tu pasces populum meum Israël et tu eris dux super Israël (Liber II Samuelis 5, 2)
venerunt quoque et senes de Israël ad regem in Hebron et percussit cum eis rex David fœdus in Hebron coram Domino unxeruntque David in regem super Israël (Liber II Samuelis 5, 3)
et abiit rex et omnes viri qui erant cum eo in Hierusalem ad Jebuseum habitatorem terræ dictumque est ad David ab eis non ingredieris huc nisi abstuleris cæcos et claudos dicentes non ingredietur David huc (Liber II Samuelis 5, 6)
