Encontrados 1432 resultados para: Rex
Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus, et linguis habitantibus in universa terra PAX vobis multiplicetur. (Prophetia Danielis 6, 25)
Aries, quem vidisti habere cornua, rex Medorum est atque Persarum. (Prophetia Danielis 8, 20)
Porro hircus caprarum, rex Græcorum est. et cornu grande, quod erat inter oculos eius, ipse est rex primus. (Prophetia Danielis 8, 21)
Quod autem fracto illo surrexerunt quattuor pro eo quattuor reges de gente eius consurgent, sed non in fortitudine eius. (Prophetia Danielis 8, 22)
Et post regnum eorum, cum creverint iniquitates, consurget rex impundes facie, et intelligens propositiones. (Prophetia Danielis 8, 23)
Et ego Daniel langui, et ægrotavi per dies cumque surrexissem, faciebam opera regis, et stupebam ad visionem, et non erat qui interpretaretur. (Prophetia Danielis 8, 27)
Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, et super articulos manuum mearum. (Prophetia Danielis 10, 10)
Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa et faciet quod placuerit ei. (Prophetia Danielis 11, 3)
Et confortabitur rex Austri et de principibus eius prævalebit super eum, et dominabitur ditione multa enim dominatio eius. (Prophetia Danielis 11, 5)
Et intrabit in regnum rex Austri, et revertetur ad terram suam. (Prophetia Danielis 11, 9)
Et provocatus rex Austri egredietur, et pugnabit adversus regem Aquilonis, et præparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu eius. (Prophetia Danielis 11, 11)
Convertetur enim rex Aquilonis, et præparabit multitudinem multo maiorem quam prius et in fine temporum, annorumque veniet properans cum exercitu magno, et opibus nimiis. (Prophetia Danielis 11, 13)
