Encontrados 1432 resultados para: Rex
Nunc itaque rex confirma sententiam, et scribe decretum ut non immutetur quod statutum est a Medis et Persis, nec prævaricari cuiquam liceat. (Prophetia Danielis 6, 8)
Porro rex Darius proposuit edictum, et statuit. (Prophetia Danielis 6, 9)
Et accedentes locuti sunt regi super edicto Rex numquid non constituisti, ut omnis homo, qui rogaret quemquam de diis, et hominibus usque ad dies triginta, nisi te, rex, mitteretur in lacum leonum? Ad quos respondens rex, ait verus est sermo iuxta decretum Medorum, atque Persarum, quod prævaricari non licet. (Prophetia Danielis 6, 12)
Quod verbum cum audisset rex, satis contristatus est et pro Daniele posuit cor ut liberaret eum, et usque ad occasum solis laborabat ut erueret illum. (Prophetia Danielis 6, 14)
Viri autem illi intelligentes regem dixerunt ei Scito rex, quia lex Medorum, atque Persarum est ut omne decretum, quod constituerit rex, non liceat immutari. (Prophetia Danielis 6, 15)
Tunc rex præcepit et adduxerunt Danielem, et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli Deus tuus, quem colis semper, ipse liberabit te. (Prophetia Danielis 6, 16)
Allatusque est lapis unus, et positus est super os laci quem obsignavit rex annulo suo, et annulo optimatum suorum, nequid fieret contra Danielem. (Prophetia Danielis 6, 17)
Et abiit rex in domum suam, et dormivit incœnatus, cibique non sunt allati coram eo, insuper et somnus recessit ab eo. (Prophetia Danielis 6, 18)
Tunc rex primo diluculo consurgens, festinus ad lacum leonum perrexit (Prophetia Danielis 6, 19)
Et Daniel regi respondens ait Rex in æternum vive (Prophetia Danielis 6, 21)
Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi quia coram eo iustitia inventa est in me sed et coram te, rex, delictum non feci. (Prophetia Danielis 6, 22)
Tunc vehementer rex gavisus est super eo, et Danielem præcepit educi de lacu eductusque est Daniel de lacu, et nulla læsio inventa est in eo, quia credidit Deo suo. (Prophetia Danielis 6, 23)
