Mosaico decorativo

Encontrados 2484 resultados para: Reges Israel

  • cumque mortuus fuisset Ahab prævaricatus est fœdus quod habebat cum rege Israël (Liber II Regum 3, 5)

  • egressus est igitur rex Joram in die illa de Samaria et recensuit universum Israël (Liber II Regum 3, 6)

  • perrexerunt igitur rex Israël et rex Juda et rex Edom et circumierunt per viam septem dierum nec erat aqua exercitui et jumentis quæ sequebantur eos (Liber II Regum 3, 9)

  • dixitque rex Israël eheu eheu eheu congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manu Moab (Liber II Regum 3, 10)

  • et ait Josaphat estne hic propheta Domini ut deprecemur Dominum per eum et respondit unus de servis regis Israël est hic Heliseus filius Saphat qui fundebat aquam super manus Heliæ (Liber II Regum 3, 11)

  • et ait Josaphat est apud eum sermo Domini descenditque ad eum rex Israël et Josaphat et rex Edom (Liber II Regum 3, 12)

  • dixit autem Heliseus ad regem Israël quid mihi et tibi est vade ad prophetas patris tui et matris tuæ et ait illi rex Israël quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manu Moab (Liber II Regum 3, 13)

  • universi autem Moabitæ audientes quod ascendissent reges ut pugnarent adversum eos convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper et steterunt in terminis (Liber II Regum 3, 21)

  • dixeruntque sanguis est gladii pugnaverunt reges contra se et cæsi sunt mutuo nunc perge ad prædam Moab (Liber II Regum 3, 23)

  • perrexeruntque in castra Israël porro consurgens Israël percussit Moab at illi fugerunt coram eis venerunt igitur qui vicerant et percusserunt Moab (Liber II Regum 3, 24)

  • arripiensque filium suum primogenitum qui regnaturus erat pro eo obtulit holocaustum super murum et facta est indignatio magna in Israël statimque recesserunt ab eo et reversi sunt in terram suam (Liber II Regum 3, 27)

  • porro de Syria egressi fuerant latrunculi et captivam duxerant de terra Israël puellam parvulam quæ erat in obsequio uxoris Naaman (Liber II Regum 5, 2)


"Proponha-se a exercitar-se nas virtudes". São Padre Pio de Pietrelcina