Mosaico decorativo

Encontrados 2484 resultados para: Reges Israel

  • Ohozias autem filius Ahab regnare cœperat super Israël in Samaria anno septimodecimo Josaphat regis Juda regnavitque super Israël duobus annis (Liber I Regum 22, 52)

  • et fecit malum in conspectu Domini et ambulavit in via patris sui et matris suæ et in via Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël (Liber I Regum 22, 53)

  • servivit quoque Baal et adoravit eum et inritavit Dominum Deum Israël juxta omnia quæ fecerat pater ejus (Liber I Regum 22, 54)

  • prævaricatus est autem Moab in Israël postquam mortuus est Ahab (Liber II Regum 1, 1)

  • angelus autem Domini locutus est ad Heliam Thesbiten surge ascende in occursum nuntiorum regis Samariæ et dices ad eos numquid non est Deus in Israël ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron (Liber II Regum 1, 3)

  • at illi responderunt ei vir occurrit nobis et dixit ad nos ite revertimini ad regem qui misit vos et dicetis ei hæc dicit Dominus numquid quia non erat Deus in Israël mittis ut consulatur Beelzebub deus Accaron idcirco de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris (Liber II Regum 1, 6)

  • et locutus est ei hæc dicit Dominus quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron quasi non esset Deus in Israël a quo possis interrogare sermonem ideo de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris (Liber II Regum 1, 16)

  • reliqua autem verborum Ohoziæ quæ operatus est nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël (Liber II Regum 1, 18)

  • Heliseus autem videbat et clamabat pater mi pater mi currus Israël et auriga ejus et non vidit eum amplius adprehenditque vestimenta sua et scidit illa in duas partes (Liber II Regum 2, 12)

  • Joram vero filius Ahab regnavit super Israël in Samaria anno octavodecimo Josaphat regis Judæ regnavitque duodecim annis (Liber II Regum 3, 1)

  • verumtamen in peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël adhesit nec recessit ab eis (Liber II Regum 3, 3)

  • porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa et solvebat regi Israël centum milia agnorum et centum milia arietum cum velleribus suis (Liber II Regum 3, 4)


"Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo." São Padre Pio de Pietrelcina