Encontrados 2484 resultados para: Reges Israel
et cognovit omne vulgus et universus Israël in die illa quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner (Liber II Samuelis 3, 37)
dixit quoque rex ad servos suos num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israël (Liber II Samuelis 3, 38)
audivit autem filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron et dissolutæ sunt manus ejus omnisque Israël perturbatus est (Liber II Samuelis 4, 1)
et venerunt universæ tribus Israël ad David in Hebron dicentes ecce nos os tuum et caro tua sumus (Liber II Samuelis 5, 1)
sed et heri et nudius tertius cum esset Saul rex super nos tu eras educens et reducens Israël dixit autem Dominus ad te tu pasces populum meum Israël et tu eris dux super Israël (Liber II Samuelis 5, 2)
venerunt quoque et senes de Israël ad regem in Hebron et percussit cum eis rex David fœdus in Hebron coram Domino unxeruntque David in regem super Israël (Liber II Samuelis 5, 3)
in Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensibus in Hierusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israël et Judam (Liber II Samuelis 5, 5)
et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israël et quoniam exaltasset regnum ejus super populum suum Israël (Liber II Samuelis 5, 12)
audierunt vero Philisthim quod unxissent David regem super Israël et ascenderunt universi ut quærerent David quod cum audisset David descendit in præsidium (Liber II Samuelis 5, 17)
congregavit autem rursum David omnes electos ex Israël triginta milia (Liber II Samuelis 6, 1)
David autem et omnis Israël ludebant coram Domino in omnibus lignis fabrefactis et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis (Liber II Samuelis 6, 5)
et David et omnis domus Israël ducebant arcam testamenti Domini in jubilo et in clangore bucinæ (Liber II Samuelis 6, 15)