Encontrados 2484 resultados para: Reges Israel
incliti Israël super montes tuos interfecti sunt quomodo ceciderunt fortes (Liber II Samuelis 1, 19)
filiæ Israël super Saul flete qui vestiebat vos coccino in deliciis qui præbebat ornamenta aurea cultui vestro (Liber II Samuelis 1, 24)
regemque constituit super Galaad et super Gesuri et super Jezraël et super Ephraim et super Beniamin et super Israël universum (Liber II Samuelis 2, 9)
quadraginta annorum erat Hisboseth filius Saul cum regnare cœpisset super Israël et duobus annis regnavit sola autem domus Juda sequebatur David (Liber II Samuelis 2, 10)
et ortum est bellum durum satis in die illa fugatusque est Abner et viri Israël a pueris David (Liber II Samuelis 2, 17)
insonuit ergo Joab bucina et stetit omnis exercitus nec persecuti sunt ultra Israël neque iniere certamen (Liber II Samuelis 2, 28)
ut transferatur regnum de domo Saul et elevetur thronus David super Israël et super Judam a Dan usque Bersabee (Liber II Samuelis 3, 10)
misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes cujus est terra et loquerentur fac mecum amicitias et erit manus mea tecum et reducam ad te universum Israël (Liber II Samuelis 3, 12)
sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israël dicens tam heri quam nudius tertius quærebatis David ut regnaret super vos (Liber II Samuelis 3, 17)
nunc ergo facite quoniam Dominus locutus est ad David dicens in manu servi mei David salvabo populum meum Israël de manu Philisthim et omnium inimicorum ejus (Liber II Samuelis 3, 18)
locutus est autem Abner etiam ad Beniamin et abiit ut loqueretur ad David in Hebron omnia quæ placuerant Israël et universo Beniamin (Liber II Samuelis 3, 19)
et dixit Abner ad David surgam ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israël et ineam tecum fœdus et imperes omnibus sicut desiderat anima tua cum ergo deduxisset David Abner et ille isset in pace (Liber II Samuelis 3, 21)