Encontrados 2484 resultados para: Reges Israel
et multiplicabo in vobis homines omnemque domum Israël et habitabuntur civitates et ruinosa instaurabuntur (Prophetia Ezechielis 36, 10)
et adducam super vos homines populum meum Israël et hereditate possidebunt te et eris eis in hereditatem et non addes ultra ut absque eis sis (Prophetia Ezechielis 36, 12)
fili hominis domus Israël habitaverunt in humo sua et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis juxta inmunditiam menstruatæ facta est via eorum coram me (Prophetia Ezechielis 36, 17)
et peperci nomini meo sancto quod polluerat domus Israël in gentibus ad quas ingressi sunt (Prophetia Ezechielis 36, 21)
idcirco dices domui Israël hæc dicit Dominus Deus non propter vos ego faciam domus Israël sed propter nomen sanctum meum quod polluistis in gentibus ad quas intrastis (Prophetia Ezechielis 36, 22)
non propter vos ego faciam ait Dominus Deus notum sit vobis confundimini et erubescite super viis vestris domus Israël (Prophetia Ezechielis 36, 32)
hæc dicit Dominus Deus adhuc in hoc invenient me domus Israël ut faciam eis multiplicabo eos sicut gregem hominum (Prophetia Ezechielis 36, 37)
et dixit ad me fili hominis ossa hæc universa domus Israël est ipsi dicunt aruerunt ossa nostra et periit spes nostra et abscisi sumus (Prophetia Ezechielis 37, 11)
propterea vaticinare et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus ecce ego aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulchris vestris populus meus et inducam vos in terram Israël (Prophetia Ezechielis 37, 12)
et tu fili hominis sume tibi lignum unum et scribe super illud Judæ et filiorum Israël sociis ejus et tolle lignum alterum et scribe super eum Joseph lignum Ephraim et cunctæ domui Israël sociorumque ejus (Prophetia Ezechielis 37, 16)
loqueris ad eos hæc dicit Dominus Deus ecce ego adsumam lignum Joseph quod est in manu Ephraim et tribus Israël quæ junctæ sunt ei et dabo eas pariter cum ligno Juda et faciam eas in lignum unum et erunt unum in manu ejus (Prophetia Ezechielis 37, 19)
et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus ecce ego adsumam filios Israël de medio nationum ad quas abierunt et congregabo eos undique et adducam eos ad humum suam (Prophetia Ezechielis 37, 21)