Mosaico decorativo

Encontrados 20233 resultados para: Re

  • sed et illo adhuc loquente venit alius et dixit Chaldei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio et ego fugi solus ut nuntiarem tibi (Liber Iob 1, 17)

  • repente ventus vehemens inruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus quæ corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt et effugi ego solus ut nuntiarem tibi (Liber Iob 1, 19)

  • tunc surrexit Job et scidit tunicam suam et tonso capite corruens in terram adoravit (Liber Iob 1, 20)

  • et dixit nudus egressus sum de utero matris meæ et nudus revertar illuc Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen Domini benedictum (Liber Iob 1, 21)

  • factum est autem cum quadam die venissent filii Dei et starent coram Domino venisset quoque Satan inter eos et staret in conspectu ejus (Liber Iob 2, 1)

  • ut diceret Dominus ad Satan unde venis qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam (Liber Iob 2, 2)

  • et dixit Dominus ad Satan numquid considerasti servum meum Job quod non sit ei similis in terra vir simplex et rectus timens Deum ac recedens a malo et adhuc retinens innocentiam tu autem commovisti me adversus eum ut adfligerem illum frustra (Liber Iob 2, 3)

  • cui respondens Satan ait pellem pro pelle et cuncta quæ habet homo dabit pro anima sua (Liber Iob 2, 4)

  • egressus igitur Satan a facie Domini percussit Job ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem ejus (Liber Iob 2, 7)

  • dixit autem illi uxor sua adhuc tu permanes in simplicitate tua benedic Deo et morere (Liber Iob 2, 9)

  • qui ait ad illam quasi una de stultis locuta es si bona suscepimus de manu Domini quare mala non suscipiamus in omnibus his non peccavit Job labiis suis (Liber Iob 2, 10)

  • igitur audientes tres amici Job omne malum quod accidisset ei venerunt singuli de loco suo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum et consolarentur (Liber Iob 2, 11)


"Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece." São Padre Pio de Pietrelcina