Encontrados 20233 resultados para: Re
et dixi num quisquam similis mei fugit et quis ut ego ingredietur templum et vivet non ingrediar (Liber Nehemiae 6, 11)
acceperat enim pretium ut territus facerem et peccarem et haberent malum quod exprobrarent mihi (Liber Nehemiae 6, 13)
memento Domine mei pro Tobia et Sanaballat juxta opera eorum talia sed et Noadiæ prophetæ et ceterorum prophetarum qui terrebant me (Liber Nehemiae 6, 14)
factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri ut timerent universæ gentes quæ erant in circuitu nostro et conciderent intra semet ipsos et scirent quod a Deo factum esset opus hoc (Liber Nehemiae 6, 16)
multi enim erant in Judæa habentes juramentum ejus quia gener erat Secheniæ filii Orei et Johanan filius ejus acceperat filiam Mosollam filii Barachiæ (Liber Nehemiae 6, 18)
sed et laudabant eum coram me et verba mea nuntiabant ei et Tobias mittebat epistulas ut terreret me (Liber Nehemiae 6, 19)
postquam autem ædificatus est murus et posui valvas et recensui janitores et cantores et Levitas (Liber Nehemiae 7, 1)
et dixi eis non aperiantur portæ Hierusalem usque ad calorem solis cumque adhuc adsisterent clausæ portæ sunt et oppilatæ et posui custodes de habitatoribus Hierusalem singulos per vices suas et unumquemque contra domum suam (Liber Nehemiae 7, 3)
dedit autem Deus in corde meo et congregavi optimates et magistratus et vulgum ut recenserem eos et inveni librum census eorum qui ascenderant primum et inventum est scriptum in eo (Liber Nehemiae 7, 5)
isti filii provinciæ qui ascenderunt de captivitate migrantium quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis et reversi sunt in Hierusalem et in Judæam unusquisque in civitatem suam (Liber Nehemiae 7, 6)
filii Saphatiæ trecenti septuaginta duo (Liber Nehemiae 7, 9)
filii Area sescenti quinquaginta duo (Liber Nehemiae 7, 10)