Encontrados 20233 resultados para: Re
ego autem et fratres mei et pueri mei et custodes qui erant post me non deponebamus vestimenta nostra unusquisque tantum nudabatur ad baptismum (Liber Nehemiae 4, 23)
et factus est clamor populi et uxorum ejus magnus adversus fratres suos judæos (Liber Nehemiae 5, 1)
et erant qui dicerent filii nostri et filiæ nostræ multæ sunt nimis accipiamus pro pretio eorum frumentum et comedamus et vivamus (Liber Nehemiae 5, 2)
et erant qui dicerent agros nostros et vineas et domos nostras opponamus et accipiamus frumentum in fame (Liber Nehemiae 5, 3)
et alii dicebant mutuo sumamus pecunias in tributa regis demusque agros nostros et vineas (Liber Nehemiae 5, 4)
et nunc sicut carnes fratrum nostrorum sic carnes nostræ sunt sicut filii eorum ita filii nostri ecce nos subiugamus filios nostros et filias nostras in servitutem et de filiabus nostris sunt famulæ nec habemus unde possint redimi et agros nostros et vineas alii possident (Liber Nehemiae 5, 5)
et iratus sum nimis cum audissem clamorem eorum secundum verba hæc (Liber Nehemiae 5, 6)
cogitavitque cor meum mecum et increpui optimates et magistratus et dixi eis usurasne singuli a fratribus vestris exigatis et congregavi adversus eos contionem magnam (Liber Nehemiae 5, 7)
et dixi eis nos ut scitis redemimus fratres nostros judæos qui venditi fuerant gentibus secundum possibilitatem nostram et vos igitur vendite fratres vestros et emimus eos et siluerunt nec invenerunt quid responderent (Liber Nehemiae 5, 8)
dixique ad eos non est bona res quam facitis quare non in timore Dei nostri ambulatis ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris (Liber Nehemiae 5, 9)
et ego et fratres mei et pueri mei commodavimus plurimis pecuniam et frumentum non repetamus in commune istud æs alienum concedamus quod debetur nobis (Liber Nehemiae 5, 10)
reddite eis hodie agros suos vineas suas oliveta sua et domos suas quin potius et centesimam pecuniæ frumenti vini et olei quam exigere soletis ab eis date pro illis (Liber Nehemiae 5, 11)