Encontrados 20233 resultados para: Re
de quo cum stetissent accusatores nullam causam deferebant de quibus ego suspicabar malum (Actus Apostolorum 25, 18)
quæstiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum et de quodam Jesu defuncto quem adfirmabat Paulus vivere (Actus Apostolorum 25, 19)
hæsitans autem ego de hujusmodi quæstione dicebam si vellet ire Hierosolymam et ibi judicari de istis (Actus Apostolorum 25, 20)
Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem jussi servari eum donec mittam eum ad Cæsarem (Actus Apostolorum 25, 21)
Agrippa autem ad Festum volebam et ipse hominem audire cras inquit audies eum (Actus Apostolorum 25, 22)
et dixit Festus Agrippa rex et omnes qui simul adestis nobiscum viri videtis hunc de quo omnis multitudo Judæorum interpellavit me Hierosolymis petens et hic clamantes non oportere eum vivere amplius (Actus Apostolorum 25, 24)
ego vero conperi nihil dignum eum morte admisisse ipso autem hoc appellante Augustum judicavi mittere (Actus Apostolorum 25, 25)
de quo quid certum scribam domino non habeo propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te rex Agrippa ut interrogatione facta habeam quid scribam (Actus Apostolorum 25, 26)
sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et causas ejus non significare (Actus Apostolorum 25, 27)
Agrippa vero ad Paulum ait permittitur tibi loqui pro temet ipso tunc Paulus extenta manu cœpit rationem reddere (Actus Apostolorum 26, 1)
de omnibus quibus accusor a Judæis rex Agrippa æstimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie (Actus Apostolorum 26, 2)
præscientes me ab initio si velint testimonium perhibere quoniam secundum certissimam sectam nostræ religionis vixi Pharisæus (Actus Apostolorum 26, 5)