Mosaico decorativo

Encontrados 20233 resultados para: Re

  • confiteor autem hoc tibi quod secundum sectam quam dicunt heresim sic deservio patrio Deo meo credens omnibus quæ in lege et prophetis scripta sunt (Actus Apostolorum 24, 14)

  • spem habens in Deum quam et hii ipsi expectant resurrectionem futuram justorum et iniquorum (Actus Apostolorum 24, 15)

  • in hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper (Actus Apostolorum 24, 16)

  • post annos autem plures elemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes et vota (Actus Apostolorum 24, 17)

  • quidam autem ex Asia Judæi quos oportebat apud te præsto esse et accusare si quid haberent adversum me (Actus Apostolorum 24, 19)

  • nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans quoniam de resurrectione mortuorum ego judicor hodie a vobis (Actus Apostolorum 24, 21)

  • jussitque centurioni custodiri eum et habere requiem nec quemquam prohibere de suis ministrare ei (Actus Apostolorum 24, 23)

  • post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua quæ erat Judæa vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quæ est in Jesum Christum (Actus Apostolorum 24, 24)

  • disputante autem illo de justitia et castitate et de judicio futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet vade tempore autem oportuno accersiam te (Actus Apostolorum 24, 25)

  • simul et sperans quia pecunia daretur a Paulo propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo (Actus Apostolorum 24, 26)

  • biennio autem expleto accepit successorem Felix Porcium Festum volens autem gratiam præstare Judæis Felix reliquit Paulum vinctum (Actus Apostolorum 24, 27)

  • Festus ergo cum venisset in provinciam post triduum ascendit Hierosolymam a Cæsarea (Actus Apostolorum 25, 1)


"Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor". São Padre Pio de Pietrelcina