Encontrados 20233 resultados para: Re
multa habeo de vobis loqui et judicare sed qui misit me verax est et ego quæ audivi ab eo hæc loquor in mundo (Evangelium secundum Ioannem 8, 26)
et non cognoverunt quia Patrem eis dicebat (Evangelium secundum Ioannem 8, 27)
et qui me misit mecum est non reliquit me solum quia ego quæ placita sunt ei facio semper (Evangelium secundum Ioannem 8, 29)
hæc illo loquente multi crediderunt in eum (Evangelium secundum Ioannem 8, 30)
dicebat ergo Jesus ad eos qui crediderunt ei Judæos si vos manseritis in sermone meo vere discipuli mei eritis (Evangelium secundum Ioannem 8, 31)
responderunt ei semen Abrahæ sumus et nemini servivimus umquam quomodo tu dicis liberi eritis (Evangelium secundum Ioannem 8, 33)
respondit eis Jesus amen amen dico vobis quia omnis qui facit peccatum servus est peccati (Evangelium secundum Ioannem 8, 34)
si ergo Filius vos liberaverit vere liberi eritis (Evangelium secundum Ioannem 8, 36)
scio quia filii Abrahæ estis sed quæritis me interficere quia sermo meus non capit in vobis (Evangelium secundum Ioannem 8, 37)
ego quod vidi apud Patrem loquor et vos quæ vidistis apud patrem vestrum facitis (Evangelium secundum Ioannem 8, 38)
responderunt et dixerunt ei pater noster Abraham est dicit eis Jesus si filii Abrahæ estis opera Abrahæ facite (Evangelium secundum Ioannem 8, 39)
nunc autem quæritis me interficere hominem qui veritatem vobis locutus sum quam audivi a Deo hoc Abraham non fecit (Evangelium secundum Ioannem 8, 40)