Encontrados 20233 resultados para: Re
qui credit in me sicut dixit scriptura flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ (Evangelium secundum Ioannem 7, 38)
hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum non enim erat Spiritus quia Jesus nondum fuerat glorificatus (Evangelium secundum Ioannem 7, 39)
ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus dicebant hic est vere propheta (Evangelium secundum Ioannem 7, 40)
quidam autem ex ipsis volebant adprehendere eum sed nemo misit super illum manus (Evangelium secundum Ioannem 7, 44)
venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisæos et dixerunt eis illi quare non adduxistis eum (Evangelium secundum Ioannem 7, 45)
responderunt ministri numquam sic locutus est homo sicut hic homo (Evangelium secundum Ioannem 7, 46)
responderunt ergo eis Pharisæi numquid et vos seducti estis (Evangelium secundum Ioannem 7, 47)
numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex Pharisæis (Evangelium secundum Ioannem 7, 48)
responderunt et dixerunt ei numquid et tu Galilæus es scrutare et vide quia propheta a Galilæa non surgit (Evangelium secundum Ioannem 7, 52)
et reversi sunt unusquisque in domum suam (Evangelium secundum Ioannem 7, 53)
Jesus autem perrexit in montem Oliveti (Evangelium secundum Ioannem 8, 1)
adducunt autem scribæ et Pharisæi mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio (Evangelium secundum Ioannem 8, 3)