Encontrados 20233 resultados para: Re
respondens autem Jesus ait sinite usque huc et cum tetigisset auriculam ejus sanavit eum (Evangelium secundum Lucam 22, 51)
dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus (Evangelium secundum Lucam 22, 52)
conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe (Evangelium secundum Lucam 22, 54)
et intervallo facto quasi horæ unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilæus est (Evangelium secundum Lucam 22, 59)
et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis (Evangelium secundum Lucam 22, 61)
et egressus foras Petrus flevit amare (Evangelium secundum Lucam 22, 62)
et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribæ et duxerunt illum in concilium suum dicentes si tu es Christus dic nobis (Evangelium secundum Lucam 22, 66)
et ait illis si vobis dixero non creditis mihi (Evangelium secundum Lucam 22, 67)
si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis (Evangelium secundum Lucam 22, 68)
at illi dixerunt quid adhuc desideramus testimonium ipsi enim audivimus de ore ejus (Evangelium secundum Lucam 22, 71)
cœperunt autem accusare illum dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Cæsari et dicentem se Christum regem esse (Evangelium secundum Lucam 23, 2)
Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Judæorum at ille respondens ait tu dicis (Evangelium secundum Lucam 23, 3)