Encontrados 20233 resultados para: Re
et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare (Evangelium secundum Lucam 22, 5)
et spopondit et quærebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis (Evangelium secundum Lucam 22, 6)
at illi dixerunt ubi vis paremus (Evangelium secundum Lucam 22, 9)
et dixit ad eos ecce intrœuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquæ portans sequimini eum in domum in qua intrat (Evangelium secundum Lucam 22, 10)
et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar (Evangelium secundum Lucam 22, 15)
dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei (Evangelium secundum Lucam 22, 16)
dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat (Evangelium secundum Lucam 22, 18)
et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem (Evangelium secundum Lucam 22, 19)
et ipsi cœperunt quærere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset (Evangelium secundum Lucam 22, 23)
facta est autem et contentio inter eos quis eorum videretur esse major (Evangelium secundum Lucam 22, 24)
dixit autem eis reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocantur (Evangelium secundum Lucam 22, 25)
nam quis major est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat (Evangelium secundum Lucam 22, 27)