Encontrados 20233 resultados para: Re
quia per errorem deliquit in Dominum (Liber Leviticus 5, 19)
anima quæ peccaverit et contempto Domino negaverit depositum proximo suo quod fidei ejus creditum fuerat vel vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit (Liber Leviticus 6, 2)
sive rem perditam invenerit et infitians insuper pejerarit et quodlibet aliud ex pluribus fecerit in quibus peccare solent homines (Liber Leviticus 6, 3)
convicta delicti reddet (Liber Leviticus 6, 4)
omnia quæ per fraudem voluit obtinere integra et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat (Liber Leviticus 6, 5)
pro peccato autem suo offeret arietem inmaculatum de grege et dabit eum sacerdoti juxta æstimationem mensuramque delicti (Liber Leviticus 6, 6)
præcipe Aaron et filiis ejus hæc est lex holocausti cremabitur in altari tota nocte usque mane ignis ex eodem altari erit (Liber Leviticus 6, 9)
vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis tolletque cineres quos vorans ignis exusit et ponens juxta altare (Liber Leviticus 6, 10)
spoliabitur prioribus vestimentis indutusque aliis efferet eos extra castra et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet (Liber Leviticus 6, 11)
hæc est lex sacrificii et libamentorum quæ offerent filii Aaron coram Domino et coram altari (Liber Leviticus 6, 14)
reliquam autem partem similæ comedet Aaron cum filiis suis absque fermento et comedet in loco sancto atrii tabernaculi (Liber Leviticus 6, 16)
mares tantum stirpis Aaron comedent illud legitimum ac sempiternum est in generationibus vestris de sacrificiis Domini omnis qui tetigerit illa sanctificabitur (Liber Leviticus 6, 18)