Encontrados 20233 resultados para: Re
in latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem viginti tabulæ erunt (Liber Exodus 26, 20)
eruntque coniunctæ a deorsum usque sursum et una omnes conpago retinebit duabus quoque tabulis quæ in angulis ponendæ sunt similis junctura servabitur (Liber Exodus 26, 24)
facies et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi (Liber Exodus 26, 26)
ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos per quos vectes tabulata contineant quos operies lamminis aureis (Liber Exodus 26, 29)
facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumario et pulchra varietate contextum (Liber Exodus 26, 31)
quod adpendes ante quattuor columnas de lignis setthim quæ ipsæ quidem deauratæ erunt et habebunt capita aurea sed bases argenteas (Liber Exodus 26, 32)
inseretur autem velum per circulos intra quod pones arcam testimonii et quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividentur (Liber Exodus 26, 33)
mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano mensa enim stabit in parte aquilonis (Liber Exodus 26, 35)
facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii (Liber Exodus 26, 36)
et quinque columnas deaurabis lignorum setthim ante quas ducetur tentorium quarum erunt capita aurea et bases æneæ (Liber Exodus 26, 37)
facies et altare de lignis setthim quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine id est quadrum et tres cubitos in altitudine (Liber Exodus 27, 1)
cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt et operies illud ære (Liber Exodus 27, 2)