Encontrados 20233 resultados para: Re
ubi sunt dii tui quos fecisti tibi surgant et liberent te in tempore adflictionis tuæ secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui Juda (Liber Ieremiae 2, 28)
quid vultis mecum judicio contendere omnes dereliquistis me dicit Dominus (Liber Ieremiae 2, 29)
frustra percussi filios vestros disciplinam non receperunt devoravit gladius vester prophetas vestros quasi leo vastator (Liber Ieremiae 2, 30)
generatio vestra videte verbum Domini numquid solitudo factus sum Israheli aut terra serotina quare ergo dixit populus meus recessimus non veniemus ultra ad te (Liber Ieremiae 2, 31)
quid niteris bonam ostendere viam tuam ad quærendam dilectionem quæ insuper et malitias tuas docuisti vias tuas (Liber Ieremiae 2, 33)
et dixisti absque peccato et innocens ego sum et propterea avertatur furor tuus a me ecce ego judicio contendam tecum eo quod dixeris non peccavi (Liber Ieremiae 2, 35)
nam et ab ista egredieris et manus tuæ erunt super caput tuum quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam et nihil habebis prosperum (Liber Ieremiae 2, 37)
vulgo dicitur si dimiserit vir uxorem suam et recedens ab eo duxerit virum alterum numquid revertetur ad eam ultra numquid non polluta et contaminata erit mulier illa tu autem fornicata es cum amatoribus multis tamen revertere ad me dicit Dominus (Liber Ieremiae 3, 1)
leva oculos tuos in directum et vide ubi non prostrata sis in viis sedebas expectans eos quasi latro in solitudine et polluisti terram in fornicationibus tuis et in malitiis tuis (Liber Ieremiae 3, 2)
quam ob rem prohibitæ sunt stillæ pluviarum et serotinus imber non fuit frons mulieris meretricis facta est tibi noluisti erubescere (Liber Ieremiae 3, 3)
et dixit Dominus ad me in diebus Josiæ regis numquid vidisti quæ fecerit aversatrix Israël abiit sibimet super omnem montem excelsum et sub omne lignum frondosum et fornicata est ibi (Liber Ieremiae 3, 6)
et dixi cum fecisset hæc omnia ad me convertere et non est reversa et vidit prævaricatrix soror ejus Juda (Liber Ieremiae 3, 7)