Mosaico decorativo

Encontrados 20233 resultados para: Re

  • hæc dicit Dominus quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis quia elongaverunt a me et ambulaverunt post vanitatem et vani facti sunt (Liber Ieremiae 2, 5)

  • et non dixerunt ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra Ægypti qui transduxit nos per desertum per terram inhabitabilem et inviam per terram sitis et imaginem mortis per terram in qua non ambulavit vir neque habitavit homo (Liber Ieremiae 2, 6)

  • et induxi vos in terram Carmeli ut comederetis fructum ejus et optima illius et ingressi contaminastis terram meam et hereditatem meam posuistis in abominationem (Liber Ieremiae 2, 7)

  • sacerdotes non dixerunt ubi est Dominus et tenentes legem nescierunt me et pastores prævaricati sunt in me et prophetæ prophetaverunt in Baal et idola secuti sunt (Liber Ieremiae 2, 8)

  • propterea adhuc judicio contendam vobiscum ait Dominus et cum filiis vestris disceptabo (Liber Ieremiae 2, 9)

  • duo enim mala fecit populus meus me dereliquerunt fontem aquæ vivæ ut foderent sibi cisternas cisternas dissipatas quæ continere non valent aquas (Liber Ieremiae 2, 13)

  • numquid servus est Israël aut vernaculus quare ergo est factus in prædam (Liber Ieremiae 2, 14)

  • numquid non istud factum est tibi quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore quo ducebat te per viam (Liber Ieremiae 2, 17)

  • arguet te malitia tua et aversio tua increpabit te scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum et non esse timorem mei apud te dicit Dominus Deus exercituum (Liber Ieremiae 2, 19)

  • a sæculo confregisti jugum meum rupisti vincula mea et dixisti non serviam in omni enim colle sublimi et sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix (Liber Ieremiae 2, 20)

  • quomodo confunditur fur quando deprehenditur sic confusi sunt domus Israël ipsi et reges eorum principes et sacerdotes et prophetæ eorum (Liber Ieremiae 2, 26)

  • dicentes ligno pater meus es tu et lapidi tu me genuisti verterunt ad me tergum et non faciem et in tempore adflictionis suæ dicent surge et libera nos (Liber Ieremiae 2, 27)


"É preciso amar, amar e nada mais". São Padre Pio de Pietrelcina