Encontrados 5422 resultados para: Rat
cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput ejus et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypiæ ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum execratione maledicta congessit (Liber Numeri 5, 18)
omni tempore separationis suæ novacula non transibit super caput ejus usque ad conpletum diem quo Domino consecratur sanctus erit crescente cæsarie capitis ejus (Liber Numeri 6, 5)
omni tempore consecrationis suæ super mortuum non ingredietur (Liber Numeri 6, 6)
nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur quia consecratio Dei sui super caput ejus est (Liber Numeri 6, 7)
omnes dies separationis suæ sanctus erit Domino (Liber Numeri 6, 8)
sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo polluetur caput consecrationis ejus quod radet ilico et in eadem die purgationis suæ et rursum septima (Liber Numeri 6, 9)
et consecrabit Domino dies separationis illius offerens agnum anniculum pro peccato ita tamen ut dies priores irriti fiant quoniam polluta est sanctificatio ejus (Liber Numeri 6, 12)
ista est lex consecrationis cum dies quos ex voto decreverat conplebuntur adducet eum ad ostium tabernaculi fœderis (Liber Numeri 6, 13)
tunc radetur nazareus ante ostium tabernaculi fœderis cæsarie consecrationis suæ tolletque capillos ejus et ponet super ignem qui est subpositus sacrificio pacificorum (Liber Numeri 6, 18)
ista est lex nazarei cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suæ exceptis his quæ invenerit manus ejus juxta quod mente devoverat ita faciet ad perfectionem sanctificationis suæ (Liber Numeri 6, 21)
obtulerunt principes Israël et capita familiarum qui erant per singulas tribus præfecti eorum qui numerati fuerant (Liber Numeri 7, 2)
hæc in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israël in die qua consecratum est acetabula argentea duodecim fialæ argenteæ duodecim mortariola aurea duodecim (Liber Numeri 7, 84)