Encontrados 5422 resultados para: Rat
quia hæc dicit Dominus gratis venundati estis et sine argento redimemini (Liber Isaiae 52, 3)
et nunc quid mihi est hic dicit Dominus quoniam ablatus est populus meus gratis dominatores ejus inique agunt dicit Dominus et jugiter tota die nomen meum blasphematur (Liber Isaiae 52, 5)
iste asperget gentes multas super ipsum continebunt reges os suum quia quibus non est narratum de eo viderunt et qui non audierunt contemplati sunt (Liber Isaiae 52, 15)
et ascendet sicut virgultum coram eo et sicut radix de terra sitienti non est species ei neque decor et vidimus eum et non erat aspectus et desideravimus eum (Liber Isaiae 53, 2)
ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras adtritus est propter scelera nostra disciplina pacis nostræ super eum et livore ejus sanati sumus (Liber Isaiae 53, 5)
de angustia et de judicio sublatus est generationem ejus quis enarrabit quia abscisus est de terra viventium propter scelus populi mei percussit eum (Liber Isaiae 53, 8)
ideo dispertiam ei plurimos et fortium dividet spolia pro eo quod tradidit in morte animam suam et cum sceleratis reputatus est et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogavit (Liber Isaiae 53, 12)
ad punctum in modico dereliqui te et in miserationibus magnis congregabo te (Liber Isaiae 54, 7)
montes enim commovebuntur et colles contremescent misericordia autem mea non recedet et fœdus pacis meæ non movebitur dixit miserator tuus Dominus (Liber Isaiae 54, 10)
ecce accola veniet qui non erat mecum advena quondam tuus adiungetur tibi (Liber Isaiae 54, 15)
o omnes sitientes venite ad aquas et qui non habetis argentum properate emite et comedite venite emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac (Liber Isaiae 55, 1)
et non dicat filius advenæ qui adheret Domino dicens separatione dividet me Dominus a populo suo et non dicat eunuchus ecce ego lignum aridum (Liber Isaiae 56, 3)