Encontrados 867 resultados para: Rad
et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël eo quod reliquerint me et absconderim faciem meam ab eis et tradiderim eos in manu hostium et ceciderint in gladio universi (Prophetia Ezechielis 39, 23)
et venit ad portam quæ respiciebat viam orientalem et ascendit per gradus ejus et mensus est limen portæ calamo uno latitudinem id est limen unum calamo uno in latitudine (Prophetia Ezechielis 40, 6)
fenestræ autem ejus et vestibulum et scalpturæ secundum mensuram portæ quæ respiciebat ad orientem et septem graduum erat ascensus ejus et vestibulum ante eam (Prophetia Ezechielis 40, 22)
et in gradibus septem ascendebatur ad eam et vestibulum ante fores ejus et celatæ palmæ erant una hinc et altera inde in fronte ejus (Prophetia Ezechielis 40, 26)
et vestibulum ejus ad atrium exterius et palmas ejus in fronte et octo gradus erant quibus ascendebatur per eam (Prophetia Ezechielis 40, 31)
et vestibulum ejus id est atrii exterioris et palmæ celatæ in fronte ejus hinc et inde et in octo gradibus ascensus ejus (Prophetia Ezechielis 40, 34)
vestibulum ejus in atrium exterius et celatura palmarum in fronte illius hinc et inde et in octo gradibus ascensus ejus (Prophetia Ezechielis 40, 37)
longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum et latitudinem undecim cubitorum et octo gradibus ascendebatur ad eam et columnæ erant in frontibus una hinc et altera inde (Prophetia Ezechielis 40, 49)
et crepido quattuordecim cubitorum longitudinis per quattuordecim latitudinis in quattuor angulis ejus et corona in circuitu ejus dimidii cubitus et sinus ejus unius cubiti per circuitum gradus autem ejus versi ad orientem (Prophetia Ezechielis 43, 17)
caput autem suum non radent neque comam nutrient sed tondentes adtondent capita sua (Prophetia Ezechielis 44, 20)
plaga autem australis meridiana a Thamar usque ad aquas Contradictionis Cades et torrens usque ad mare magnum et plaga ad meridiem australis (Prophetia Ezechielis 47, 19)
et super terminum Gad ad plagam austri in meridiem et erit finis de Thamar usque ad aquas Contradictionis Cades hereditas contra mare magnum (Prophetia Ezechielis 48, 28)