Encontrados 611 resultados para: Quis
quid necesse est homini majora se quærere cum ignoret quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suæ et tempore quo velut umbra præterit aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit (Liber Ecclesiastes 7, 1)
multo magis quam erat et alta profunditas quis inveniet eam (Liber Ecclesiastes 7, 25)
solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus quis talis ut sapiens est et quis cognovit solutionem verbi (Liber Ecclesiastes 7, 30)
stultus verba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit et quod post futurum est quis illi poterit indicare (Liber Ecclesiastes 10, 14)
quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meæ ut inveniam te foris et deosculer et jam me nemo despiciat (Canticum Canticorum 8, 1)
si autem sensus operatur quis horum quæ sunt magis quam illa est artifex (Liber Sapientiae 8, 6)
et si justitiam quis diligit labores hujus magnas habent virtutes sobrietatem enim et sapientiam docet et justitiam et virtutem quibus utilius nihil est in vita hominibus (Liber Sapientiae 8, 7)
et si multitudinem scientiæ desiderat quis scit præterita et de futuris æstimat scit versutias sermonum et dissolutiones argumentorum signa et monstra scit antequam fiant et eventus temporum et sæculorum (Liber Sapientiae 8, 8)
et si quis erit consummatus inter filios hominum si afuerit ab illo sapientia tua in nihilum conputabitur (Liber Sapientiae 9, 6)
quis enim hominum poterit scire consilium Dei aut quis poterit cogitare quid velit Dominus (Liber Sapientiae 9, 13)
et difficile æstimamus quæ in terra sunt et quæ in prospectu sunt invenimus cum labore quæ in cælis sunt autem quis investigavit (Liber Sapientiae 9, 16)
sensum autem tuum quis scivit nisi tu dederis sapientiam et miseris sanctum spiritum tuum de altissimis (Liber Sapientiae 9, 17)
