Encontrados 2423 resultados para: Quia
da testimonium quia ab initio creaturæ tuæ sunt et suscita precationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetæ priores (Liber Ecclesiasticus 36, 17)
secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in via justitiæ et sciant omnes qui inhabitant terram quia tu es Deus conspector sæculorum (Liber Ecclesiasticus 36, 19)
quia contra illum steterunt alieni et propter invidiam circumdederunt illum in deserto homines qui erant cum Dathan et Abiron et congregatio Chore in iracundiam (Liber Ecclesiasticus 45, 22)
ut cognoscant gentes potentiam ejus quia contra Dominum pugnare non est facile et secutus est a tergo potentes (Liber Ecclesiasticus 46, 8)
et cognitus est in verbis suis fidelis quia vidit Deum lucis (Liber Ecclesiasticus 46, 18)
si enim hæc fecerit ad omnia valebit quia lux Dei vestigium ejus est (Liber Ecclesiasticus 50, 31)
quod si nolueritis et me provocaveritis ad iracundiam gladius devorabit vos quia os Domini locutum est (Liber Isaiae 1, 20)
et ibunt populi multi et dicent venite et ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Jacob et docebit nos vias suas et ambulabimus in semitis ejus quia de Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem (Liber Isaiae 2, 3)
projecisti enim populum tuum domum Jacob quia repleti sunt ut olim et augures habuerunt ut Philisthim et pueris alienis adheserunt (Liber Isaiae 2, 6)
quia dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem et humiliabitur (Liber Isaiae 2, 12)
quiescite ergo ab homine cujus spiritus in naribus ejus quia excelsus reputatus est ipse (Liber Isaiae 2, 22)
ruit enim Hierusalem et Judas concidit quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum ut provocarent oculos majestatis ejus (Liber Isaiae 3, 8)