Mosaico decorativo

Encontrados 2423 resultados para: Quia

  • manus Zorobabel fundaverunt domum istam et manus ejus perficient eam et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos (Prophetia Zachariae 4, 9)

  • et dixit ad me hæc est maledictio quæ egreditur super faciem omnis terræ quia omnis fur sicut ibi scriptum est judicabitur et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur (Prophetia Zachariae 5, 3)

  • et qui procul sunt venient et ædificabunt in templo Domini et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos erit autem hoc si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri (Prophetia Zachariae 6, 15)

  • quia hæc dicit Dominus exercituum sicut cogitavi ut adfligerem vos cum ad iracundiam provocassent patres vestri me dicit Dominus (Prophetia Zachariae 8, 14)

  • onus verbi Domini in terra Adrach et Damasci requiei ejus quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israël (Prophetia Zachariae 9, 1)

  • et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes et revertentes et non transibit super eos ultra exactor quia nunc vidi in oculis meis (Prophetia Zachariae 9, 8)

  • et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem populi sui quia lapides sancti elevantur super terram ejus (Prophetia Zachariae 9, 16)

  • quia simulacra locuta sunt inutile et divini viderunt mendacium et somniatores frustra locuti sunt vane consolabantur idcirco abducti sunt quasi grex adfligentur quia non est eis pastor (Prophetia Zachariae 10, 2)

  • super pastores iratus est furor meus et super hircos visitabo quia visitavit Dominus exercituum gregem suum domum Juda et posuit eos quasi equum gloriæ suæ in bello (Prophetia Zachariae 10, 3)

  • et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in prœlio et bellabunt quia Dominus cum eis et confundentur ascensores equorum (Prophetia Zachariae 10, 5)

  • et confortabo domum Juda et domum Joseph salvabo et convertam eos quia miserebor eorum et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos ego enim Dominus Deus eorum et exaudiam eos (Prophetia Zachariae 10, 6)

  • sibilabo eis et congregabo illos quia redemi eos et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati (Prophetia Zachariae 10, 8)


"Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco." São Padre Pio de Pietrelcina