Encontrados 12207 resultados para: Qui
tunc reversi sunt Hierosolymam a monte qui vocatur Oliveti qui est juxta Hierusalem sabbati habens iter (Actus Apostolorum 1, 12)
viri fratres oportet impleri scripturam quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Juda qui fuit dux eorum qui conprehenderunt Jesum (Actus Apostolorum 1, 16)
quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii hujus (Actus Apostolorum 1, 17)
et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis et suspensus crepuit medius et diffusa sunt omnia viscera ejus (Actus Apostolorum 1, 18)
scriptum est enim in libro Psalmorum fiat commoratio ejus deserta et non sit qui inhabitet in ea et episcopatum ejus accipiat alius (Actus Apostolorum 1, 20)
oportet ergo ex his viris qui nobiscum congregati sunt in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus (Actus Apostolorum 1, 21)
et statuerunt duos Joseph qui vocabatur Barsabban qui cognominatus est Justus et Matthiam (Actus Apostolorum 1, 23)
et orantes dixerunt tu Domine qui corda nosti omnium ostende quem elegeris ex his duobus unum (Actus Apostolorum 1, 24)
et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et cœperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis (Actus Apostolorum 2, 4)
facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes (Actus Apostolorum 2, 6)
stupebant autem omnes et mirabantur dicentes nonne omnes ecce isti qui loquuntur Galilæi sunt (Actus Apostolorum 2, 7)
et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra in qua nati sumus (Actus Apostolorum 2, 8)