Mosaico decorativo

Encontrados 12207 resultados para: Qui

  • dicit ei tertio Simon Johannis amas me contristatus est Petrus quia dixit ei tertio amas me et dicit ei Domine tu omnia scis tu scis quia amo te dicit ei pasce oves meas (Evangelium secundum Ioannem 21, 17)

  • conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Jesus sequentem qui et recubuit in cena super pectus ejus et dixit Domine quis est qui tradit te (Evangelium secundum Ioannem 21, 20)

  • hunc ergo cum vidisset Petrus dicit Jesu Domine hic autem quid (Evangelium secundum Ioannem 21, 21)

  • dicit ei Jesus si sic eum volo manere donec veniam quid ad te tu me sequere (Evangelium secundum Ioannem 21, 22)

  • exivit ergo sermo iste in fratres quia discipulus ille non moritur et non dixit ei Jesus non moritur sed si sic eum volo manere donec venio quid ad te (Evangelium secundum Ioannem 21, 23)

  • hic est discipulus qui testimonium perhibet de his et scripsit hæc et scimus quia verum est testimonium ejus (Evangelium secundum Ioannem 21, 24)

  • sunt autem et alia multa quæ fecit Jesus quæ si scribantur per singula nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt libros amen (Evangelium secundum Ioannem 21, 25)

  • primum quidem sermonem feci de omnibus o Theophile quæ cœpit Jesus facere et docere (Actus Apostolorum 1, 1)

  • quibus et præbuit se ipsum vivum post passionem suam in multis argumentis per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno Dei (Actus Apostolorum 1, 3)

  • quia Johannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies (Actus Apostolorum 1, 5)

  • igitur qui convenerant interrogabant eum dicentes Domine si in tempore hoc restitues regnum Israël (Actus Apostolorum 1, 6)

  • qui et dixerunt viri galilæi quid statis aspicientes in cælum hic Jesus qui adsumptus est a vobis in cælum sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cælum (Actus Apostolorum 1, 11)


"Cuide de estar sempre em estado de graça." São Padre Pio de Pietrelcina