Encontrados 4890 resultados para: Pugna Autem Asor
tulit itaque Manue hedum de capris et libamenta et posuit super petram offerens Domino qui facit mirabilia ipse autem et uxor ejus intuebantur (Liber Iudicum 13, 19)
parentes autem ejus nesciebant quod res a Domino fieret et quæreret occasionem contra Philisthim eo enim tempore Philisthim dominabantur Israheli (Liber Iudicum 14, 4)
inruit autem spiritus Domini in Samson et dilaceravit leonem quasi hedum in frusta concerperet nihil omnino habens in manu et hoc patri et matri noluit indicare (Liber Iudicum 14, 6)
sin autem non potueritis solvere vos dabitis mihi triginta sindones et ejusdem numeri tunicas qui responderunt ei propone problema ut audiamus (Liber Iudicum 14, 13)
uxor autem ejus accepit maritum unum de amicis ejus et pronubis (Liber Iudicum 14, 20)
post aliquantum autem temporis cum dies triticeæ messis instarent venit Samson invisere volens uxorem suam et adtulit ei hedum de capris cumque cubiculum ejus solito vellet intrare prohibuit eum pater illius dicens (Liber Iudicum 15, 1)
dormivit autem Samson usque ad noctis medium et inde consurgens adprehendit ambas portæ fores cum postibus suis et sera inpositasque umeris portavit ad verticem montis qui respicit Hebron (Liber Iudicum 16, 3)
domus autem plena erat virorum ac mulierum et erant ibi omnes principes Philisthinorum ac de tecto et solario circiter tria milia utriusque sexus spectabant ludentem Samson (Liber Iudicum 16, 27)
descendentes autem fratres ejus et universa cognatio tulerunt corpus ejus et sepelierunt inter Saraa et Esthaol in sepulchro patris Manue judicavitque Israël viginti annis (Liber Iudicum 16, 31)
sescenti autem viri ita ut erant armati stabant ante ostium (Liber Iudicum 18, 16)
et sic cœpto itinere perrexerunt videns autem Micha quod fortiores se essent reversus est in domum suam (Liber Iudicum 18, 26)
sescenti autem viri tulerunt sacerdotem et quæ supra diximus veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum et percusserunt eos in ore gladii urbemque incendio tradiderunt (Liber Iudicum 18, 27)