Mosaico decorativo

Encontrados 4890 resultados para: Pugna Autem Asor

  • cum cuneo suo obpugnans et obsidens civitatem duæ autem turmæ palantes per campum adversarios sequebantur (Liber Iudicum 9, 44)

  • Abimelech autem inde proficiscens venit ad oppidum Thebes quod circumdans obsidebat exercitu (Liber Iudicum 9, 50)

  • erat autem turris excelsa in media civitate ad quam confugerant viri simul ac mulieres et omnes principes civitatis clausa firmissime janua et super turris tectum stantes per propugnacula (Liber Iudicum 9, 51)

  • filii autem Israël peccatis veteribus jungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt idolis Baalim et Astharoth et diis Syriæ ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim dimiseruntque Dominum et non colebant eum (Liber Iudicum 10, 6)

  • habuit autem Galaad uxorem de qua suscepit filios qui postquam creverant ejecerunt Jepthæ dicentes heres in domo patris nostri esse non poteris quia de altera matre generatus es (Liber Iudicum 11, 2)

  • dixeruntque ad eum veni et esto princeps noster et pugna contra filios Ammon (Liber Iudicum 11, 6)

  • nonne ea quæ possedit Chamos deus tuus tibi jure debentur quæ autem Dominus Deus noster victor obtinuit in nostram cedent possessionem (Liber Iudicum 11, 24)

  • revertenti autem Jepthæ in Maspha domum suam occurrit unigenita filia cum tympanis et choris non enim habebat alios liberos (Liber Iudicum 11, 34)

  • ecce autem in Ephraim orta seditio est nam transeuntes contra aquilonem dixerunt ad Jepthæ quare vadens ad pugnam contra filios Ammon vocare nos noluisti ut pergeremus tecum igitur incendimus domum tuam (Liber Iudicum 12, 1)

  • erat autem vir quidam de Saraa et de stirpe Dan nomine Manue habens uxorem sterilem (Liber Iudicum 13, 2)

  • exaudivitque Dominus precantem Manue et apparuit rursum angelus Domini uxori ejus sedenti in agro Manue autem maritus ejus non erat cum ea quæ cum vidisset angelum (Liber Iudicum 13, 9)

  • cui respondit angelus si me cogis non comedam panes tuos sin autem vis holocaustum facere offer illud Domino et nesciebat Manue quod angelus Dei esset (Liber Iudicum 13, 16)


"De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!" São Padre Pio de Pietrelcina