Encontrados 634 resultados para: Propter
si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam (Epistula I ad Corinthios 10, 27)
si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam (Epistula I ad Corinthios 10, 28)
etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter virum (Epistula I ad Corinthios 11, 9)
ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos (Epistula I ad Corinthios 11, 10)
propter quod obsecro vos ut confirmetis in illum caritatem (Epistula II ad Corinthios 2, 8)
cui autem aliquid donatis et ego nam et ego quod donavi si quid donavi propter vos in persona Christi (Epistula II ad Corinthios 2, 10)
cum venissem autem Troadem propter evangelium Christi et ostium mihi apertum esset in Domino (Epistula II ad Corinthios 2, 12)
quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Mosi propter gloriam vultus ejus quæ evacuatur (Epistula II ad Corinthios 3, 7)
nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte propter excellentem gloriam (Epistula II ad Corinthios 3, 10)
semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Jesum ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali (Epistula II ad Corinthios 4, 11)
habentes autem eundem spiritum fidei sicut scriptum est credidi propter quod locutus sum et nos credimus propter quod et loquimur (Epistula II ad Corinthios 4, 13)
omnia enim propter vos ut gratia abundans per multos gratiarum actione abundet in gloriam Dei (Epistula II ad Corinthios 4, 15)