Encontrados 4770 resultados para: Pro
caritas numquam excidit sive prophetiæ evacuabuntur sive linguæ cessabunt sive scientia destruetur (Epistula I ad Corinthios 13, 8)
ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus (Epistula I ad Corinthios 13, 9)
sectamini caritatem æmulamini spiritalia magis autem ut prophetetis (Epistula I ad Corinthios 14, 1)
nam qui prophetat hominibus loquitur ædificationem et exhortationem et consolationes (Epistula I ad Corinthios 14, 3)
qui loquitur lingua semet ipsum ædificat qui autem prophetat ecclesiam ædificat (Epistula I ad Corinthios 14, 4)
volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam major est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia ædificationem accipiat (Epistula I ad Corinthios 14, 5)
nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina (Epistula I ad Corinthios 14, 6)
itaque linguæ in signum sunt non fidelibus sed infidelibus prophetia autem non infidelibus sed fidelibus (Epistula I ad Corinthios 14, 22)
si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel idiota convincitur ab omnibus dijudicatur ab omnibus (Epistula I ad Corinthios 14, 24)
occulta cordis ejus manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est (Epistula I ad Corinthios 14, 25)
prophetæ duo aut tres dicant et ceteri dijudicent (Epistula I ad Corinthios 14, 29)
potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exhortentur (Epistula I ad Corinthios 14, 31)
