Encontrados 2807 resultados para: Populus Israel
filii Isaar filii Caath filii Levi filii Israël (Liber I Paralipomenon 6, 38)
Aaron vero et filii ejus adolebant incensum super altare holocausti et super altare thymiamatis in omne opus sancti sanctorum et ut precarentur pro Israël juxta omnia quæ præcepit Moses servus Dei (Liber I Paralipomenon 6, 49)
dederunt quoque filii Israël Levitis civitates et suburbana earum (Liber I Paralipomenon 6, 64)
juxta filios quoque Manasse Bethsan et filias ejus Thanach et filias ejus Mageddo et filias ejus Dor et filias ejus in his habitaverunt filii Joseph filii Israël (Liber I Paralipomenon 7, 29)
universus ergo Israël dinumeratus est et summa eorum scripta est in libro regum Israël et Juda translatique sunt in Babylonem propter delictum suum (Liber I Paralipomenon 9, 1)
qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis Israël et sacerdotes Levitæ et Nathinnei (Liber I Paralipomenon 9, 2)
Philisthim autem pugnabant contra Israël fugeruntque viri Israël Palestinos et ceciderunt vulnerati in monte Gelbœ (Liber I Paralipomenon 10, 1)
quod cum vidissent viri Israël qui habitabant in campestribus fugerunt et Saul ac filiis ejus mortuis dereliquerunt urbes suas et huc illucque dispersi sunt veneruntque Philisthim et habitaverunt in eis (Liber I Paralipomenon 10, 7)
congregatus est igitur omnis Israël ad David in Hebron dicens os tuum sumus et caro tua (Liber I Paralipomenon 11, 1)
heri quoque et nudius tertius cum adhuc regnaret Saul tu eras qui educebas et introducebas Israël tibi enim dixit Dominus Deus tuus tu pasces populum meum Israël et tu eris princeps super eum (Liber I Paralipomenon 11, 2)
venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron et iniit David cum eis fœdus coram Domino unxeruntque eum regem super Israël juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuhel (Liber I Paralipomenon 11, 3)
abiit quoque David et omnis Israël in Hierusalem hæc est Jebus ubi erant Jebusei habitatores terræ (Liber I Paralipomenon 11, 4)