Mosaico decorativo

Encontrados 8616 resultados para: Pó

  • quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israël et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo (Epistula ad Ephesios 2, 12)

  • et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipso (Epistula ad Ephesios 2, 16)

  • superædificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Jesu (Epistula ad Ephesios 2, 20)

  • prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi (Epistula ad Ephesios 3, 4)

  • quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu (Epistula ad Ephesios 3, 5)

  • esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Jesu per evangelium (Epistula ad Ephesios 3, 6)

  • ut innotescat principibus et potestatibus in cælestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei (Epistula ad Ephesios 3, 10)

  • ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quæ sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum (Epistula ad Ephesios 3, 18)

  • ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quæ operatur in nobis (Epistula ad Ephesios 3, 20)

  • cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritate (Epistula ad Ephesios 4, 2)

  • et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores (Epistula ad Ephesios 4, 11)

  • ad consummationem sanctorum in opus ministerii in ædificationem corporis Christi (Epistula ad Ephesios 4, 12)


"Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração." São Padre Pio de Pietrelcina