Encontrados 8616 resultados para: Pó
et peperci nomini meo sancto quod polluerat domus Israël in gentibus ad quas ingressi sunt (Prophetia Ezechielis 36, 21)
idcirco dices domui Israël hæc dicit Dominus Deus non propter vos ego faciam domus Israël sed propter nomen sanctum meum quod polluistis in gentibus ad quas intrastis (Prophetia Ezechielis 36, 22)
et sanctificabo nomen meum magnum quod pollutum est inter gentes quod polluistis in medio earum ut sciant gentes quia ego Dominus ait Dominus exercituum cum sanctificatus fuero in vobis coram eis (Prophetia Ezechielis 36, 23)
et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum (Prophetia Ezechielis 36, 26)
et spiritum meum ponam in medio vestri et faciam ut in præceptis meis ambuletis et judicia mea custodiatis et operemini (Prophetia Ezechielis 36, 27)
et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum (Prophetia Ezechielis 36, 28)
et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris et vocabo frumentum et multiplicabo illud et non inponam in vobis famem (Prophetia Ezechielis 36, 29)
et multiplicabo fructum ligni et genimina agri ut non portetis ultra obprobrium famis in gentibus (Prophetia Ezechielis 36, 30)
propterea vaticinare et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus ecce ego aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulchris vestris populus meus et inducam vos in terram Israël (Prophetia Ezechielis 37, 12)
et scietis quia ego Dominus cum aperuero sepulchra vestra et eduxero vos de tumulis vestris populus meus (Prophetia Ezechielis 37, 13)
cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes nonne indicas nobis quid in his tibi velis (Prophetia Ezechielis 37, 18)
neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus suis et in cunctis iniquitatibus suis et salvos eos faciam de universis sedibus suis in quibus peccaverunt et mundabo eos et erunt mihi populus et ego ero eis Deus (Prophetia Ezechielis 37, 23)