Encontrados 8616 resultados para: Pó
non est enim in hominis potestate consilium tuum (Liber Thobis 3, 20)
non enim delectaris in perditionibus nostris quia post tempestatem tranquillum facis et post lacrimationem et fletum exultationem infundis (Liber Thobis 3, 22)
in illo tempore exauditæ sunt preces amborum in conspectu gloriæ summi Dei (Liber Thobis 3, 24)
et missus est angelus Domini sanctus Rafaël ut curaret ambos quorum uno tempore fuerat oratio in conspectu Domini recitata (Liber Thobis 3, 25)
igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset vocavit ad se Tobiam filium suum (Liber Thobis 4, 1)
quomodo potueris ita esto misericors (Liber Thobis 4, 8)
omni tempore benedic Deum et pete ab eo ut vias tuas dirigat et omnia consilia tua in ipso permaneant (Liber Thobis 4, 20)
et ideo perquire quomodo ad eum pervenias et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti et restituas ei chirografum suum (Liber Thobis 4, 22)
tunc Tobias respondit patri suo et dixit omnia quæcumque præcepisti mihi faciam pater (Liber Thobis 5, 1)
tunc pater suus respondit illi et dixit chirografum quidem ejus penes me habeo quem dum illi ostenderis statim restituet (Liber Thobis 5, 3)
at ille respondit ex filiis Israël et Tobias dixit ei nosti viam quæ ducit in regionem Medorum (Liber Thobis 5, 7)
cui respondit novi et omnia itinera ejus frequenter ambulavi et mansi apud Gabelum fratrem nostrum qui moratur in Rages civitate Medorum quæ posita est in monte Exbathanis (Liber Thobis 5, 8)