Encontrados 8616 resultados para: Pó
post multum vero temporis mortuo Salmanassar rege cum regnaret Sennacherim filius ejus pro eo et filios Israël exosos haberet in conspectu suo (Liber Thobis 1, 18)
Tobias pergebat per omnem cognationem suam et consolabatur eos dividebatque unicuique prout poterat de facultatibus suis (Liber Thobis 1, 19)
denique cum reversus esset rex Sennacherim fugiens a Judæa plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam et iratus multos occideret ex filiis Israël Tobias sepeliebat corpora eorum (Liber Thobis 1, 21)
post dies vero quadraginta et quinque occiderunt regem filii ipsius (Liber Thobis 1, 24)
post hæc vero cum esset dies festus Domini et factum esset prandium bonum in domo Tobis (Liber Thobis 2, 1)
tollensque illud portavit ad domum suam occulte ut dum sol occubuisset caute sepeliret eum (Liber Thobis 2, 4)
sed Tobias plus timens Deum quam regem rapiebat corpora occisorum et occultabat in domo sua et mediis noctibus sepeliebat ea (Liber Thobis 2, 9)
hanc autem temptationem ideo permisit Dominus evenire illi ut posteris daretur exemplum patientiæ ejus sicut et sancti Job (Liber Thobis 2, 12)
Anna vero uxor ejus ibat ad textrinum opus cotidie et de labore manuum suarum victum quem consequi poterat deferebat (Liber Thobis 2, 19)
ad hæc uxor ejus irata respondit manifeste vana facta est spes tua et elemosynæ tuæ modo paruerunt (Liber Thobis 2, 22)
ergo cum pro culpa sua increparet puellam respondit ei dicens amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram interfectrix virorum tuorum (Liber Thobis 3, 9)
dixit benedictum est nomen tuum Deus patrum nostrorum qui cum iratus fueris misericordiam facies et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te (Liber Thobis 3, 13)