Encontrados 68 resultados para: Pænitentiam

  • et tempora quidem hujus ignorantiæ despiciens Deus nunc adnuntiat hominibus ut omnes ubique pænitentiam agant (Actus Apostolorum 17, 30)

  • testificans Judæis atque gentilibus in Deum pænitentiam et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum (Actus Apostolorum 20, 21)

  • sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem regionem Judææ et gentibus adnuntiabam ut pænitentiam agerent et converterentur ad Deum digna pænitentiæ opera facientes (Actus Apostolorum 26, 20)

  • an divitias bonitatis ejus et patientiæ et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad pænitentiam te adducit (Epistula ad Romanos 2, 4)

  • nunc gaudeo non quia contristati estis sed quia contristati estis ad pænitentiam contristati enim estis secundum Deum ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis (Epistula II ad Corinthios 7, 9)

  • quæ enim secundum Deum tristitia est pænitentiam in salutem stabilem operatur sæculi autem tristitia mortem operatur (Epistula II ad Corinthios 7, 10)

  • ne iterum cum venero humiliet me Deus apud vos et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt et non egerunt pænitentiam super inmunditia et fornicatione et inpudicitia quam gesserunt (Epistula II ad Corinthios 12, 21)

  • cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus pænitentiam ad cognoscendam veritatem (Epistula II ad Timotheum 2, 25)

  • et prolapsi sunt renovari rursus ad pænitentiam rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentes (Epistula ad Hebraeos 6, 6)

  • non tardat Dominus promissi sed patienter agit propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad pænitentiam reverti (Epistula II Petri 3, 9)

  • memor esto itaque unde excideris et age pænitentiam et prima opera fac sin autem venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo nisi pænitentiam egeris (Apocalypsis Ioannis 2, 5)

  • similiter pænitentiam age si quo minus venio tibi cito et pugnabo cum illis in gladio oris mei (Apocalypsis Ioannis 2, 16)


“Quando ofendemos a justiça de Deus, apelamos à Sua misericórdia. Mas se ofendemos a Sua misericórdia, a quem podemos apelar? Ofender o Pai que nos ama e insultar quem nos auxilia é um pecado pelo qual seremos severamente julgados.” São Padre Pio de Pietrelcina