Encontrados 68 resultados para: Pænitentiam

  • Dominus quoque conversus est ad pænitentiam Job cum oraret ille pro amicis suis et addidit Dominus omnia quæcumque fuerant Job duplicia (Liber Iob 42, 10)

  • dicent inter se pænitentiam agentes et per angustiam spiritus gementes hi sunt quos habuimus aliquando in risu et in similitudine inproperii (Liber Sapientiae 5, 3)

  • sed misereris omnium quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter pænitentiam (Liber Sapientiae 11, 24)

  • dicentes si pænitentiam non egerimus incidemus in Dei manus et non in manus hominum (Liber Ecclesiasticus 2, 22)

  • quam bonum est correptum manifestare pænitentiam sic enim effugies voluntarium peccatum est tacens qui invenitur sapiens (Liber Ecclesiasticus 20, 4)

  • Enoch placuit Deo et translatus est in paradiso ut det gentibus pænitentiam (Liber Ecclesiasticus 44, 16)

  • qui ungues reges ad pænitentiam et prophetas facis successores post te (Liber Ecclesiasticus 48, 8)

  • adtendi et auscultavi nemo quod bonum est loquitur nullus est qui agat pænitentiam super peccato suo dicens quid feci omnes conversi sunt ad cursum suum quasi equus impetu vadens in prœlio (Liber Ieremiae 8, 6)

  • si pænitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversum eam agam et ego pænitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei (Liber Ieremiae 18, 8)

  • si fecerit malum in oculis meis ut non audiat vocem meam pænitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei (Liber Ieremiae 18, 10)

  • postquam enim convertisti me egi pænitentiam et postquam ostendisti mihi percussi femur meum confusus sum et erubui quoniam sustinui obprobrium adulescentiæ meæ (Liber Ieremiae 31, 19)

  • NUN prophetæ tui viderunt tibi falsa et stulta nec aperiebant iniquitatem tuam ut te ad pænitentiam provocarent viderunt autem tibi adsumptiones falsas et ejectiones (Lamentationes 2, 14)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina