Encontrados 7 resultados para: Offerte
præcipe Levitis atque denuntia cum acceperitis a filiis Israël decimas quas dedi vobis primitias earum offerte Domino id est decimam partem decimæ (Liber Numeri 18, 26)
et universis quorum accipitis primitias offerte Domino et date Aaron sacerdoti (Liber Numeri 18, 28)
præcipe filiis Israël et dices ad eos oblationem meam et panes et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua (Liber Numeri 28, 2)
Ezechias autem etiam hæc addidit implestis manus vestras Domino accedite et offerte victimas et laudes in domo Domini obtulit ergo universa multitudo hostias et laudes et holocausta mente devota (Liber II Paralipomenon 29, 31)
sumite igitur vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Job et offerte holocaustum pro vobis Job autem servus meus orabit pro vobis faciem ejus suscipiam ut non vobis inputetur stultitia neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Job (Liber Iob 42, 8)
et dixerunt ecce misimus ad vos pecunias de quibus emite holocaustomata et tus et facite manna et offerte pro peccato ad aram Domini Dei nostri (Liber Baruch 1, 10)
venite ad Bethel et impie agite ad Galgalam et multiplicate prævaricationem et offerte mane victimas vestras tribus diebus decimas vestras (Prophetia Amos 4, 4)