Mosaico decorativo

Encontrados 597 resultados para: Nomen

  • quia hæc dicit Excelsus et Sublimis habitans æternitatem et sanctum nomen ejus in excelso et in sancto habitans et cum contrito et humili spiritu ut vivificet spiritum humilium et vivificet cor contritorum (Liber Isaiae 57, 15)

  • et timebunt qui ab occidente nomen Domini et qui ab ortu solis gloriam ejus cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Domini cogit (Liber Isaiae 59, 19)

  • et videbunt gentes justum tuum et cuncti reges inclitum tuum et vocabitur tibi nomen novum quod os Domini nominabit (Liber Isaiae 62, 2)

  • qui eduxit ad dexteram Mosen brachio majestatis suæ qui scidit aquas ante eos ut faceret sibi nomen sempiternum (Liber Isaiae 63, 12)

  • quasi animal in campo descendens spiritus Domini ductor ejus fuit sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen gloriæ (Liber Isaiae 63, 14)

  • tu enim pater noster et Abraham nescivit nos et Israël ignoravit nos tu Domine pater noster redemptor noster a sæculo nomen tuum (Liber Isaiae 63, 16)

  • facti sumus quasi in principio cum non dominareris nostri neque invocaretur nomen tuum super nos (Liber Isaiae 63, 19)

  • sicut exustio ignis tabescerent aquæ arderent igni ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis a facie tua gentes turbarentur (Liber Isaiae 64, 2)

  • non est qui invocet nomen tuum qui consurgat et teneat te abscondisti faciem tuam a nobis et adlisisti nos in manu iniquitatis nostræ (Liber Isaiae 64, 7)

  • quæsierunt me qui ante non interrogabant invenerunt qui non quæsierunt me dixi ecce ego ecce ego ad gentem quæ non vocabat nomen meum (Liber Isaiae 65, 1)

  • et dimittetis nomen vestrum in juramentum electis meis et interficiet te Dominus Deus et servos suos vocabit nomine alio (Liber Isaiae 65, 15)

  • audite verbum Domini qui tremetis ad verbum ejus dixerunt fratres vestri odientes vos et abicientes propter nomen meum glorificetur Dominus et videbimus in lætitia vestra ipsi autem confundentur (Liber Isaiae 66, 5)


“Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina