Encontrados 1395 resultados para: Negotiatum Regem David:
et testamentum David regi filio Jesse de tribu Juda hereditas ipsi et semini ejus ut daret sapientiam in cor nostrum judicare gentem suam in justitia ne abolerentur bona ipsorum et gloriam eorum in gentem ipsorum æternam fecit (Liber Ecclesiasticus 45, 31)
post hoc surrexit Nathan propheta in diebus David (Liber Ecclesiasticus 47, 1)
et quasi adeps separatus est a carne sic David a filiis Israël (Liber Ecclesiasticus 47, 2)
dedit autem reliquum Jacob et David de ipsa stirpe (Liber Ecclesiasticus 47, 25)
et relicta est gens perpauca et princeps in domo David (Liber Ecclesiasticus 48, 17)
nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui quam mandavit illi Esajas propheta magnus et fidelis in conspectu Dei (Liber Ecclesiasticus 48, 25)
præter David et Ezechiam et Josiam omnes peccatum commiserunt (Liber Ecclesiasticus 49, 5)
et dixi væ mihi quia tacui quia vir pollutus labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito et Regem Dominum exercituum vidi oculis meis (Liber Isaiae 6, 5)
et nuntiaverunt domui David dicentes requievit Syria super Ephraim et commotum est cor ejus et cor populi ejus sicut moventur ligna silvarum a facie venti (Liber Isaiae 7, 2)
ascendamus ad Judam et suscitemus eum et avellamus eum ad nos et ponamus regem in medio ejus filium Tabeel (Liber Isaiae 7, 6)
et dixit audite ergo domus David numquid parum vobis est molestos esse hominibus quia molesti estis et Deo meo (Liber Isaiae 7, 13)
propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas Fluminis fortes et multas regem Assyriorum et omnem gloriam ejus et ascendet super omnes rivos ejus et fluet super universas ripas ejus (Liber Isaiae 8, 7)