Encontrados 224 resultados para: Mut
qui extendens manum dextram posuit super caput Ephraim junioris fratris sinistram autem super caput Manasse qui major natu erat commutans manus (Liber Genesis 48, 14)
quo mortuo timentes fratres ejus et mutuo conloquentes ne forte memor sit iniuriæ quam passus est et reddat nobis malum omne quod fecimus (Liber Genesis 50, 15)
dixit Dominus ad eum quis fecit os hominis aut quis fabricatus est mutum et surdum videntem et cæcum nonne ego (Liber Exodus 4, 11)
apud omnes autem filios Israël non muttiet canis ab homine usque ad pecus ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios et Israël (Liber Exodus 11, 7)
primogenitum asini mutabis ove quod si non redemeris interficies omne autem primogenitum hominis de filiis tuis pretio redimes (Liber Exodus 13, 13)
et nuntiatum est regi Ægyptiorum quod fugisset populus inmutatumque est cor Pharaonis et servorum ejus super populo et dixerunt quid voluimus facere ut dimitteremus Israël ne serviret nobis (Liber Exodus 14, 5)
qui egressus in occursum cognati sui adoravit et osculatus est eum salutaveruntque se mutuo verbis pacificis cumque intrasset tabernaculum (Liber Exodus 18, 7)
qui a proximo suo quicquam horum mutuo postularit et debilitatum aut mortuum fuerit domino non præsente reddere conpelletur (Liber Exodus 22, 14)
si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum non urgues eum quasi exactor nec usuris opprimes (Liber Exodus 22, 25)
utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas et operientes oraculum respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca (Liber Exodus 25, 20)
quinque cortinæ sibi jungentur mutuo et aliæ quinque nexu simili coherebunt (Liber Exodus 26, 3)
e quibus quinque junges seorsum et sex sibi mutuo copulabis ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices (Liber Exodus 26, 9)