Mosaico decorativo

Encontrados 224 resultados para: Mut

  • Et congregati satrapæ et magistratus, et iudices, et potentes regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et sarabala eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos. (Prophetia Danielis 3, 94)

  • Et erumpens Nabuchodonosor, ait Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach, et Abdenago, qui misit angelum suum, et eruit servos suos, qui crediderunt in eum et verbum regis immutaverunt, et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo. (Prophetia Danielis 3, 95)

  • Cor eius ab humano commutetur, et cor feræ detur ei et septem tempora mutentur super eum. (Prophetia Danielis 4, 13)

  • Quod autem vidit rex vigilem, et sanctum descendere de caëlo, et dicere Succidite arborem, et dissipate illam, attamen germen radicum eius in terra dimittite, et vinciatur ferro et ære in herbis foris, et rore caëli conspergatur, et cum feris sit pabulum eius, donec septem tempora mutentur super eum (Prophetia Danielis 4, 20)

  • Eiicient te ab hominibus, et cum bestiis ferisque erit habitatio tua, et fœnum ut bos comedes, et rore caëli infunderis septem quoque tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum, et cuicumque voluerit, det illud. (Prophetia Danielis 4, 22)

  • et ab hominibus eiicient te, et cum bestiis et feris erit habitatio tua fœnum quasi bos comedes, et septem tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit, det illud. (Prophetia Danielis 4, 29)

  • Tunc facies regis commutata est, et cogitationes eius conturbabant eum et compages renum eius solvebantur, et genua eius ad seinvicem collidebantur. (Prophetia Danielis 5, 6)

  • Unde rex Baltassar satis conturbatus est, et vultus illius immutatus est. sed et optimates eius turbabantur. (Prophetia Danielis 5, 9)

  • Regina autem pro re, quæ acciderat regi, et optimatibus eius, domum convivii ingressa est et proloquens ait Rex in æternum vive non te conturbent cogitationes tuæ, neque facies tua immutetur. (Prophetia Danielis 5, 10)

  • Nunc itaque rex confirma sententiam, et scribe decretum ut non immutetur quod statutum est a Medis et Persis, nec prævaricari cuiquam liceat. (Prophetia Danielis 6, 8)

  • Viri autem illi intelligentes regem dixerunt ei Scito rex, quia lex Medorum, atque Persarum est ut omne decretum, quod constituerit rex, non liceat immutari. (Prophetia Danielis 6, 15)

  • Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret et putabit quod possit mutare tempora, et leges, et tradentur in manu eius usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis. (Prophetia Danielis 7, 25)


"Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso." São Padre Pio de Pietrelcina