Mosaico decorativo

Encontrados 1369 resultados para: Moses Et Terram

  • ergo cum pro culpa sua increparet puellam respondit ei dicens amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram interfectrix virorum tuorum (Liber Thobis 3, 9)

  • nationes ex longinquo ad te venient et munera deferentes adorabunt Dominum in te et terram tuam in sanctificatione habebunt (Liber Thobis 13, 14)

  • et ad omnes qui erant in Samaria et trans flumen Jordanem usque Hierusalem et omnem terram Jesse quousque perveniatur ad montes Æthiopiæ (Liber Iudith 1, 9)

  • tunc indignatus est Nabuchodonosor rex ad omnem terram illam et juravit per regnum et thronum suum quod defenderet se de omnibus regionibus his (Liber Iudith 1, 12)

  • dixitque cogitationem suam in eo esse ut omnem terram suo subiugaret imperio (Liber Iudith 2, 3)

  • et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram (Liber Iudith 2, 18)

  • tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna et obtinuit omnem civitatem et omnem inhabitantem terram (Liber Iudith 3, 7)

  • unum Deum cæli coluerunt qui et præcepit eis ut exirent inde et habitarent in Charam cumque cooperuisset omnem terram fames descenderunt in Ægyptum illicque per quadringentos annos sic multiplicati sunt ut dinumerari eorum non possit exercitus (Liber Iudith 5, 9)

  • cumque gravaret eos rex Ægypti atque in ædificationibus urbium suarum in luto et latere subiugasset eos clamaverunt ad Deum suum et percussit totam terram Ægypti plagis variis (Liber Iudith 5, 10)

  • nam et ante hos annos cum recessissent a via quam dederat illis Deus ut ambularent in eam exterminati sunt prœliis multis nationibus et plurimi eorum captivi abducti sunt in terram non suam (Liber Iudith 5, 22)

  • filii autem Israël ut viderunt multitudinem illorum prostraverunt se super terram mittentes cinerem super capita sua unianimes orantes ut Deus Israël misericordiam suam ostenderet super populum suum (Liber Iudith 7, 4)

  • contestamur hodie cælum et terram et Deum patrum nostrorum qui ulciscitur nos secundum peccata nostra ut jam tradatis civitatem in manu militiæ Holofernis et sit finis noster brevis in ore gladii qui longior efficitur in ariditate sitis (Liber Iudith 7, 17)


"Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito." São Padre Pio de Pietrelcina