Mosaico decorativo

Encontrados 1477 resultados para: Mea

  • et commovebuntur a facie mea pisces maris et volucres cæli et bestiæ agri et omne reptile quod movetur super humum cunctique homines qui sunt super faciem terræ et subvertentur montes et cadent sepes et omnis murus in terra corruet (Prophetia Ezechielis 38, 20)

  • tu ergo fili hominis hæc dicit Dominus Deus dic omni volucri et universis avibus cunctisque bestiis agri convenite properate concurrite undique ad victimam meam quam ego immolo vobis victimam grandem super montes Israël ut comedatis carnes et bibatis sanguinem (Prophetia Ezechielis 39, 17)

  • et saturabimini super mensam meam de equo et de equite forti et de universis viris bellatoribus ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 39, 20)

  • et ponam gloriam meam in gentibus et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim et manum meam quam posuerim super eos (Prophetia Ezechielis 39, 21)

  • et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël eo quod reliquerint me et absconderim faciem meam ab eis et tradiderim eos in manu hostium et ceciderint in gladio universi (Prophetia Ezechielis 39, 23)

  • juxta inmunditiam eorum et scelus feci eis et abscondi faciem meam ab illis (Prophetia Ezechielis 39, 24)

  • et non abscondam ultra faciem meam ab eis eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israël ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 39, 29)

  • et vidi visionem secundum speciem quam videram quando venit ut disperderet civitatem et species secundum aspectum quem videram juxta fluvium Chobar et cecidi super faciem meam (Prophetia Ezechielis 43, 3)

  • qui fabricati sunt limen suum juxta limen meum et postes suos juxta postes meos et murus erat inter me et eos et polluerunt nomen sanctum meum in abominationibus quas fecerunt propter quod consumpsi eos in ira mea (Prophetia Ezechielis 43, 8)

  • et adduxit me per viam portæ aquilonis in conspectu domus et vidi et ecce implevit gloria Domini domum Domini et cecidi in faciem meam (Prophetia Ezechielis 44, 4)

  • eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde et incircumcisos carne ut sint in sanctuario meo et polluant domum meam et offertis panes meos adipem et sanguinem et dissolvitis pactum meum in omnibus sceleribus vestris (Prophetia Ezechielis 44, 7)

  • et non servastis præcepta sanctuarii mei et posuistis custodes observationum mearum in sanctuario meo vobismet ipsis (Prophetia Ezechielis 44, 8)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina